monumenta.ch > Plinius > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 4, 88
{XII} A Taphris per continentem introrsus tenent Auchetae, apud quos Hypanis oritur, Neuroe, apud quos Borysthenes, Geloni, Thyssagetae, Budini, Basilidae et caeruleo capillo Agathyrsi. super eos Nomades, deinde Anthropophagi, a Buce vero super Maeotim Sauromatae et Essedones. at per oram ad Tanain usque Maeotae, a quibus lacus nomen accepit, ultimique a tergo eorum Arimaspi. mox Ripaei montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine Pterophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris opere gelidisque Aquilonis conceptaculis.